POMANIA

POMANIA
POMANIA
pars Graeciae, alias thraciae dicta. Vide ibi. Sede Imperiali Constantinopoli, quae nova Roma, celebris, hinc nomen accepir. Quamquam non Thraciam modo, sed et Graeciam eô nomine appellari videas, in Asia quoque magnam partem Afiae minoris, seu Anatoliae; Graecis sibi hoc nomen ambitiosissime vindicantibus, quibus ea propter et a Turcis Rumilorum et Romaniae Rumiliae appellatio tribuitur. Est hie inter Beglerbegatus Imperii Turcici, numerô decimus octavus, a quo dependent 24. Sangiaci. tractus enim provinciarum Turcis subiectarum distributos primum inter Beglerbegos, quos et Bassas saepe vocant possentque Ducibus aliorum Regnorum comparari; dein Sangiacos, quos Comitidus assimiles, notum est: quorum ordinem diligens Auctor descr. Imp. Ottomannici, l. 1. c. 12. exhibet. Praeter Constantinopolim, urbes Romaniae exstantiores sunt. Callipolis Gallipoli et Cordia, nunc Caridia, quae in illa parte romaniae, quae ad Hellespontum porrigitur, olim Chersoneso Thracica, sitae sunt. Ibidem et Sestus est, una ex Dardanellis, Adrianopolis hodie Andrinopoli, Urbs Mediterranea olim Imperii sedes etc. Vide Auctorem Anonymum, Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civil. can. 6. S. 1. de Regionibus Eur. §. 19. Car. du fresne eam Asiae partem, quae Graecis Byzantinis patebat, alterius partis respectu, quam invaserant Tureae, quaeque hinc Turcia dicebatur, hôc nomine indigitatam proprie fuisse, docet Not. ad Villhar duinum.Quô sensu Guil. Apuliens. de Gestis Normannorum, l. 2.
Horum temporibus Turcos Orientis ab oris
Ingressos fugit gens territa Christicolarum,
Qui Romaniae loca delitiosa colebant.
Sed et totum Imperium Orientale seu Byzantinum, Romaniam dictam esse, docet Iornandes, de Rebus Geticis, c. 25. ubi a Wesegothis Legatos, ad Romaniam, ad Valentinianum Imperatorem missos esse, ait. Etiam pro Romandiola alicubi; et tandem pro ea Galliae parte, quae Romanis parebat, aut paruerat, vox nonn unquam occurrit. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossario, et in voce Wallenses, ut et in Romanitas, hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”